- ANAGYRUS
- ANAGYRUSpars tribûs Erechtheidis, ubi plurima anagyris nascitur (unde nomen loco est) Steph.Et quia frutex iste teterrime olet, cum tractatur, adagio locum praebuit, Anagyrim sive Anagyrum commoves: de co, qui sibi malum procurat. Alii Anagyrum Genium quendam fuisse dicunt, qui, propter sacellum suum violatum, omnes incolas vicinos evertit; et inde adagium ortum, ut apud Aristophanem in Lysistrata legitur, referente Suidâ; qui ait, Genium illum, senem quendam, qui lucum suum incicerat, sic ultum fuisse, immissô amore insanô in concubinam senis erga filium eiusdem; qui, cum non assentiretur mulieri, ab ea delatus ad patrem, quod se voluisset stuprare, a patre praeceps e recto datus est, moxque pater facti paenitens, laqueô se suspendit, et mulier demum se in puteum praecipitavit. Hîc templum erat Cybeles celebre, locus autem ipse inter Phalerum et Sunium, Lamprâ non procul. Inde Ἀναγυρασιος, Anagyro oriundus; in lapide veteri Athenis, ΕΠΕΧΘΕΙΣ ΑΝΔΠΩΝ ΕΝΙΚΑ ΕΝΕΤΕΛΗΣ ΜΕΝΙΤΟΣ ΑΝΑΓΥ ΠΑΣΙΟΣ ΕΧΟΠΗΓΕΙ ΑΠΑΤΟΣ ΗΥΛΕΙ ΝΙΚΟΜΑΧΟΣ ΗΠΧΕΝ. Uti supplet Iac. Sponius, ERECHTEIS TRIBUS VICIT ENETELES FIL. MENITIS ANA GYRASII EDIDIT ARATUS CANTICUM COMPOSUIT NICOMACHO ARCHONTE. Vide apud Eund. duas alias Inscriptiones Itiner. Graeciae Part. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.